- 6 -

1358 (30. listopada) Wrocław, ostatniego dnia miesiąca listopada.

Wrocławski biskup Przecław z Pogorzeli wraz z całą kapitułą uznali króla Czech, jego sukcesorów i następców w królestwie Czech, jako najwyższych patronów swojego kościoła.

— Nos Preczlaus dei gracia episcopus, Petras de Luna prepositus, Johannes de Luthomuschel cantor totomque capitulum Wratislaviensis eeclesie notum facimus tenore presencium universis : Quia serenissimus ac invictissimus princeps et dominus dominus Garolus Romanorum imperator semper angustus et Boemie rex illustris dominus et patronus noster graciosus tamquam Boemie rex principatus ducatus terrarum districtuum et civitatis Wratislaviensis oppidi NoviforensisŚroda Śląska aliorum oppidorum et omnium, que pertinent ad premissa, hereditarius ordinarius ac naturalis dominus et legitimus heres existit, sicut etiam clare memorie illustris princeps dominus Johannes quondam Boemie rex ipsius genitor pro se heredibus ac successoribus suis regibus Boemie et eiusdem regni corona omnia predicta et eorum quodlibet ex donacione pie recordacionis illustris principis quondam domini HeinriciHenryk VI. Dobry (Wrocławski), cesarski lennik od r. 1324, czeski od r. 1327 sexti et ultimi ducis Wratislaviensis hereditario iusto et legitimo titulo possedit , et quia omnium principatuum et ducatuum omnium et singulorum principum sive ducum Slezie et Opullensis, quibus etiam specialibus appellentur nominibus, ducatu Swidnicensi et Jawrensi dumtaxat excepto, partim directo partim vero utili et immediato dominio est, prout universalis habet cunctorum notitia, superior dominus generalis, et principatus necnon ducatus predicti cum omnibus dominiis honoribus iuribus et pertinentiis suis ab eo tanquam rege Boemie et a corona regni prefati in feodum dependent, sicut hoc principes et duces predicti in nostra constituti presentia confessione notoria publice fatebantur, profitendo etiam, qualiter prefato domino nostro imperatori tamquam regi Boemie heredibus ac successoribus Boemie regibus et eiusdem regni corone tamquam veris naturalibus hereditariis et legitimis dominis pro se ac successoribus suis Slezie et Opuliensis ducibus prestiterint homagii fidelitatis obediencie et subieccionis debita consueta ac solempnia iuramenta, et quod predicti ducatus Slezie et Opuliensis necnon ducatus vel civitas Wratislaviensis et etiam alia oppida terre districtus et pertinentie cum omnibus dominiis honoribus et iuribus suis regno et corone Boemie de communi voluntate voto et consilio eorundem principum et etiam aliorum, quorum ad hoc requiri debebat assensus, uniti et incorporati ac inviscerati sint et esse debeant adeo irrevocabiliter et inconvulse, ut a prefatis regno et corona Boemie scindi dividi seu alienari non debeant quovis modo, sicut hoc principum predictorum et aliorum similiter, quorum interesse potuit, est iuramentis corporalibns solempniter approbatum, et cum episcopalis sedes seu cathedra ecclesie nostre Wratislaviensis noscatur sita in civitate Wratislaviensi predicta, que civitas, ut premittitur, regno et corona Boemie ac domino nostro imperatori prefato tamquam regi Boemie est immediate subiecta, qui nobis et eeclesie nostre predicte multas speciales munificentias de regia munificentia noscitur contnlisse : ob hoc grata vicissitudine sibi, ne tantorum beneficiorum simus ingrati, occurrere cupientes animo deliberato non per errorem aut improvide sed maturo et communi precedente consilio pari omnium nostrum voluntate voto pariter et assensu nobis ob hoc pluries personaliter in capitulo congregatis pro nobis et successoribus nostris in perpetuum recognoscimus et tenore presentium publice profitemur, quod prefatus dominus noster imperator tamquam Boemie rex pro se heredibus et successoribus suis Boemie regibus et eiusdem regni corona est patronus noster principalis et dominus racione Wratislaviensis ecelesie et bonorum ipsius, que habemus in communi vel in singulari in terris sive districtibus Wratislaviensi Noviforensi FrankensteinensiZąbkowice Śląskie et NamslaviensiNamysłów, quas et qnos inpresentiarum obtinet et ipse ant sui heredes et successores regni Boemie favente domino futuris temporibus obtinebunt, quodque ad ipsum heredes et successores sues Boemie reges regnum et coronam Boemie tamquam principalem patronum et dominum nostrum tenemur et volumus fidelem habere respectum ac ipsos tamquam principales patronos et dominos nostros iuvare fideliter et sicut expedit dignis honoribus venerari. Et licet quedam alia bona nostra et ecelesie nostre predicte sint etiam hinc inde in terris et principatibus ducum et principum Slezie et Opuliensis regno Boemie incorporatis et unitis, ut premittitur ; quia tamen omnes principatus huiusmodi a regno et corona Boemie in feodum dependent : idcirco fatemur etiam bona nostra eadem preterquam ilia, que sunt in Swidnicensi et Jawrensi ducatibusW księstwach Świdnicy i Jawora, fore in regno Boemie constituta. Protestamur tamen expresse, quod bona huiusmodi ad nulla onera pecuniaria personalia sive realia sunt cuiquam penitus obligata, promittentes bona fide nostra sine omni dolo prefatis dominis et patronis nostris Boemie regibus pro nobis et successoribus nostris, quod quotiescunque regem Boemie dominum et patronum nostrum mori continget, quod tunc episcopus Wratislaviensis, qui pro tempore fuerit, una cum melioribus prelatis ecclesie nomine et vice sui et capituli ad coronationem futuri regis tamquam ad solemnitatem et gaudium patroni et domini nostri Wratislaviensis ecclesie tenebuntur et debebunt accedere et ibidem coronato rege statim ab ipso opidum GrotkawGrodków cum ipsius terra et disfrictu et omnibus ac singulis iuribus et pertinentiis suis nomine Wratislaviensis ecclesie in feodum suscipere, et tempore susceptionis huiusmodi iuramentum homagii fidelitatis obedientie et subieccionis, quod alias prefato domino nostro imperatori tamquam Boemie regi racione opidi et terre iam dictorum prestitimus solempniter innovare : ac ipse Wratislaviensis episcopus, qui pro tempore fuerit, velat alii principes Ligii, capitulum vero eiusdem ecclesie tamquam vasalli regni et corone Boemie omnia et singula facient, que iuxta privilegia et consuetudines regni et corone Boemie facere tenebuntur, toties quoties casuum mutabilitate poscente in morte regis Boemie seu Wratislaviensis episcopi fuerit oportunum, berna talliis seu exactionibus ac ceteris gravaminibns exceptis, ad quas et que non recognoscimus nos teneri. Ut etiam respublica regni et corone Boemie pro magnificencia patronorum et dominorum nostrorum Boemie regum et subditorum regni predicti grata salute felicia quondam incrementa suscipiens felicibus autore Deo successibus augeatur, promittimus bona nostra fide et sine omni dolo pro nobis et successoribus nostris imperpetuum prefato domino nostro imperatori tamquam Boemie regi heredibus et successoribus suis Boemie regibus, quod nulli unquam regi principi seu alteri persone vel hominibus cuiuscunque status dignitatis gradus seu condicionis existant, qui regni et corone Boemie principes principatus et ducatus civitatem Wratsislaviensem et alia similiter in nostra Wratislaviensi diocesi seu alibi titos aut sita nec non dominia iura metas seu pertinencias ipsorum impugnare offendere vel invadere niterentur adversus dominos et patronos nostros Boemie reges, qui pro tempore fuerint, prestabimus aut faciemus prestari aut fieri sustinebimus a nobis vel nostris subditis auxilium consilium vel favorem, immo omnes et singulas municiones nostras et ecclesie Wratislaviensis nominatim terre NysensisNysa, que terra Nysensis disponente domino preterquam ad suprascripta et infrascripta promissa iuvamina et aperturas libera semper extitit et existet, ac alias munitiones, ubicunque fuerint, constitute adversus invasores impugnatores seu offensores quoslibet complices adiutores et fautores eorum prefato domino nostro imperatori tamquam regi Boemie heredibus et successoribus suis Boemie regibus capitaneis officialibus et hominibus ipsorum, dum et quoties opportunitas illud exegerit pro defensione patrie principatuum ducatuum dominiorum iurium pertinentiarum et honorum regum regni et corone Boemie, qui et que exprimuntur superius, promittimus debemus et volumus aperire fideliter et efificere ac procurare per homines officiales et commissarios nostros absque cuiuslibet difficultatis obice legaliter aperire, sic tamen, quod idem dominus noster heredes et successores ipsius reges Boemie non facient cum invasoribus hostibus et emulis huiusmodi preter voluntatem nostram concordiam, vel quod alias reddamur indempnes ac contra omnes et singulos invasores oppressores et molestatores nostros ecclesie nostre et bonorum ipsius tueantur pro viribus et defendant : Harum, quibus sigilla nostrum et capituli dicte nostre Wratislaviensis ecclesie sunt appensa, teslimonio litterarum actum et datum Wratislavie ultima die mensis Novembris anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo.

Lehns- und Besitzurkunden Schlesiens und seine einzelne Fürstenthümer im Mittelalter. Herausgegeben von Dr. C. Grünhagen und Dr. H. Markgraf. Erster Theil. Leipzig 1881.